|
Sicut autem non totum quod materialiter fuit in corpore hominis, ad
reparationem corporis resurgentis Deus resumet, ita etiam si quid
materialiter defuit, Deus supplebit. Si enim hoc officio naturae
fieri potest ut puero qui non habet debitam quantitatem, ex aliena
materia per assumptionem cibi et potus tantum addatur quod ei sufficiat
ad perfectam quantitatem habendam, nec propter hoc desinit esse idem
numero qui fuit, multo magis hoc virtute divina fieri potest ut
suppleatur minus habentibus de extrinseca materia, quod eis in hac vita
defuit ad integritatem membrorum naturalium, vel debitae quantitatis.
Sic igitur licet aliqui in hac vita aliquibus membris caruerint, vel
perfectam quantitatem nondum attigerint, in quantacumque quantitate
defuncti, virtute divina in resurrectione perfectionem debitam
consequentur et membrorum et quantitatis.
|
|