|
Ex hoc autem solvi potest quod quidam contra resurrectionem hanc
obiiciunt. Dicunt enim possibile esse quod aliquis homo carnibus
humanis vescatur, et ulterius sic nutritus filium generet, qui simili
cibo utatur. Si igitur nutrimentum convertitur in substantiam carnis,
videtur quod sit impossibile integraliter utrumque resurgere, cum
carnes unius conversae sint in carnes alterius: et quod difficilius
videtur, si semen est ex nutrimenti superfluo, ut philosophi tradunt,
sequitur quod semen unde natus est filius, sit sumptum ex carnibus
alterius, et ita impossibile videtur puerum ex tali semine genitum
resurgere, si homines quorum carnes pater ipsius et ipse comederant,
integraliter resurgunt. Sed haec communi resurrectioni non repugnat.
Dictum est enim supra quod non est necessarium quidquid materialiter
fuit in aliquo homine, in ipso resurgente resumi, sed tantum quantum
sufficit ad modum debitae quantitatis servandum. Dictum est etiam quod
si alicui aliquid defuit de materia ad quantitatem perfectam,
supplebitur divina virtute. Considerandum est insuper, quod aliquid
materialiter in corpore hominis existens secundum diversos gradus ad
veritatem naturae humanae invenitur pertinere. Nam primo et
principaliter quod a parentibus sumitur, sub veritate humanae speciei
tanquam purissimum perficitur ex virtute formativa; secundario autem
quod ex cibis generatum est, necessarium est ad debitam quantitatem
membrorum, quia semper admixtio extranei debilitat virtutem rei, unde
et finaliter necesse est augmentum deficere, et corpus senescere et
dissolvi, sicut et vinum per admixtionem aquae tandem redditur
aquosum. Ulterius autem ex cibis aliquae superfluitates in corpore
hominis generantur, quarum quaedam sunt necessariae ad aliquem usum,
ut semen ad generationem, et capilli ad tegumentum et ornatum; quaedam
vero omnino ad nihil, ut quae expelluntur per sudorem et varias
egestiones, vel interius retinentur in gravamen naturae. Hoc igitur
in communi resurrectione secundum divinam providentiam attendetur, quod
si idem numero materialiter in diversis hominibus fuit, in illo
resurget in quo principaliorem gradum obtinuit. Si autem in duobus
extitit secundum unum et eundem modum, resurget in eo in quo primo
fuit, in alio vero supplebitur ex divina virtute. Et sic patet quod
carnes hominis comestae ab aliquo, non resurgent in comedente, sed in
eo cuius prius fuerunt, resurgent tamen in eo qui ex tali semine
generatus est, quantum ad id quod in eis fuit de humido nutrimentali;
aliud vero resurget in primo, Deo unicuique supplente quod deest.
|
|