|
Oportet autem considerare ulterius qualis sit operatio resurgentium.
Necesse enim est cuiuslibet viventis esse aliquam operationem cui
principaliter intendit, et in hoc dicitur vita eius consistere: sicut
qui voluptatibus principaliter vacant, dicuntur vitam voluptuosam
agere; qui vero contemplationi, contemplativam; qui vero civitatibus
gubernandis, civilem. Ostensum est autem quod resurgentibus neque
ciborum neque venereorum aderit usus, ad quem omnia corporalia
exercitia ordinari videntur. Subtractis autem corporalibus exercitiis
remanent spirituales operationes, in quibus ultimum hominis finem
consistere diximus: quem quidem finem adipisci resurgentibus competit a
statu corruptionis et mutabilitatis liberatis, ut ostensum est. Non
autem in quibuscumque spiritualibus actibus ultimus finis hominis
consistit, sed in hoc quod Deus per essentiam videatur, ut supra
ostensum est. Deus autem aeternus est: unde oportet quod intellectus
aeternitati coniungatur. Sicut igitur qui voluptati vacant,
voluptuosam vitam agere dicuntur, ita qui divina potiuntur visione,
aeternam obtinent vitam, secundum illud Ioan. XVII, 3: haec
est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Iesum
Christum.
|
|