|
Videbitur autem Deus per essentiam ab intellectu creato, non per
aliquam sui similitudinem, qua in intellectu praesente, res intellecta
possit distare, sicut lapis per similitudinem suam praesens est oculo,
per substantiam vero absens, sed, sicut supra ostensum est, ipsa Dei
essentia intellectui creato coniungitur quodammodo, ut Deus per
essentiam videri possit. Sicut igitur in ultimo fine videbitur quod
prius de Deo credebatur, ita quod sperabatur ut distans tenebitur ut
praesens, et hoc comprehensio nominatur, secundum illud apostoli
Philip. III, v. 12: sequor autem, si quo modo comprehendam:
quod non est intelligendum secundum quod comprehensio inclusionem
importat, sed secundum quod importat praesentialitatem et tentionem
quandam eius quod dicitur comprehendi.
|
|