|
Rursus considerandum est, quod ex apprehensione convenientis,
delectatio generatur, sicut visus delectatur in pulchris coloribus, et
gustus in suavibus saporibus. Sed haec quidem delectatio sensuum
potest impediri propter organi indispositionem: nam oculis aegris
odiosa est lux, quae puris est amabilis. Sed quia intellectus non
intelligit per organum corporale, ut supra ostensum est, delectationi
quae est in consideratione veritatis, nulla tristitia contrariatur.
Potest tamen per accidens ex consideratione intellectus tristitia
sequi, inquantum id quod intelligitur, apprehenditur ut nocivum, ut
sic delectatio quidem adsit intellectui de cognitione veritatis,
tristitia autem in voluntate sequatur de re quae cognoscitur, non
inquantum cognoscitur, sed inquantum suo actu nocet. Deus autem hoc
ipsum quod est, veritas est. Non potest igitur intellectus Deum
videns, in eius visione non delectari. Iterum. Deus est ipsa
bonitas, quae est ratio dilectionis, unde necesse est ipsam diligi ab
omnibus apprehendentibus ipsam. Licet enim aliquid quod bonum est,
possit non diligi, vel etiam odio haberi, hoc non est inquantum
apprehenditur ut bonum, sed inquantum apprehenditur ut nocivum. In
visione igitur Dei, qui est ipsa bonitas et veritas, oportet sicut
comprehensionem, ita dilectionem, seu delectabilem fruitionem adesse,
secundum illud Isaiae ult., 14: videbitis, et gaudebit cor
vestrum.
|
|