|
Ex hoc autem apparet quod anima videns Deum vel quaecumque alia
spiritualis creatura habet voluntatem confirmatam in ipso, ut ad
contrarium de cetero non flectatur. Cum enim obiectum voluntatis sit
bonum, impossibile est voluntatem inclinari in aliquid nisi sub aliqua
ratione boni. Possibile est autem in quocumque particulari bono
aliquid deficere, quod ipsi cognoscenti relinquitur in alio
quaerendum. Unde non oportet voluntatem videntis quodcumque bonum
particulare in illo solo consistere, ut extra eius ordinem non
divertat. Sed in Deo, qui est bonum universale et ipsa bonitas,
nihil boni deest quod alibi quaeri possit, ut supra ostensum est.
Quicumque igitur Dei essentiam videt, non potest voluntatem ab eo
divertere, quin in omnia secundum rationem ipsius tendat. Est etiam
hoc videre per simile in intelligibilibus. Intellectus enim noster
potest dubitando hac atque illac divertere, quousque ad primum
principium perveniatur, in quo necesse est intellectum firmari. Quia
igitur finis in appetibilibus est sicut principium in intelligibilibus,
potest quidem voluntas ad contraria flecti quousque ad cognitionem vel
fruitionem ultimi finis veniatur, in qua necesse est ipsam firmari.
Esset etiam contra rationem perfectae felicitatis, si homo in
contrarium converti posset: non enim totaliter excluderetur timor de
amittendo, et sic non esset totaliter desiderium quietatum: unde
Apocalypsis III, 12, dicitur de beato: foras non egredietur
amplius.
|
|