|
Quia vero corpus est propter animam, sicut materia propter formam, et
organum propter artificem, animae vitam praedictam consecutae tale
corpus in resurrectione adiungetur divinitus, quale competat
beatitudini animae: quae enim propter finem sunt, disponi oportet
secundum exigentiam finis. Animae autem ad summum operationis
intellectualis pertingenti non convenit corpus habere per quod
aliqualiter impediatur aut retardetur. Corpus autem humanum ratione
suae corruptibilitatis impedit animam et retardat, ut nec continuae
contemplationi insistere valeat, neque ad summum contemplationis
pervenire: unde per abstractionem a sensibus corporis homines aptiores
ad divina quaedam capienda redduntur. Nam propheticae revelationes
dormientibus vel in aliquo excessu mentis existentibus manifestantur,
secundum illud Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta
domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum.
Corpora igitur resurgentium beatorum non erunt corruptibilia et animam
retardantia, ut nunc, sed magis incorruptibilia, et totaliter
obedientia ipsi animae, ut in nullo ei resistant.
|
|