|
Ex hoc autem perspici potest, qualis sit dispositio corporum
beatorum. Anima enim est corporis forma et motor. Inquantum est
forma, non solum est principium corporis quantum ad esse substantiale,
sed etiam quantum ad propria accidentia, quae causantur in subiecto ex
unione formae ad materiam. Quanto autem forma fuerit fortior, tanto
impressio formae in materia minus potest impediri a quocumque exteriori
agente, sicut patet in igne, cuius forma, quae dicitur esse
nobilissima inter elementares formas, hoc confert igni ut non de facili
transmutetur a sua naturali dispositione patiendo ab aliquo agente.
Quia igitur anima beata in summo nobilitatis et virtutis erit, utpote
rerum primo principio coniuncta, confert corpori sibi divinitus unito,
primo quidem esse substantiale nobilissimo modo, totaliter ipsum sub se
continendo, unde subtile et spirituale erit; dabit etiam sibi
qualitatem nobilissimam, scilicet gloriam claritatis; et propter
virtutem animae a nullo agente a sua dispositione poterit transmutari,
quod est ipsum impassibile esse; et quia obediet totaliter animae, ut
instrumentum motori, agile reddetur. Erunt igitur hae quatuor
conditiones corporum beatorum: subtilitas, claritas, impassibilitas
et agilitas. Unde apostolus I ad Corinth. XV, 42-44,
dicit: corpus quod per mortem seminatur in corruptione, surget in
incorruptione quantum ad impassibilitatem; seminatur in ignobilitate,
surget in gloria, quantum ad claritatem; seminatur in infirmitate,
surget in virtute, quantum ad agilitatem; seminatur corpus animale,
surget corpus spirituale, quantum ad subtilitatem.
|
|