|
Manifestum est autem quod ea quae sunt ad finem, disponuntur secundum
exigentiam finis, unde si id propter quod sunt aliqua, varietur
secundum perfectum et imperfectum, ea quae ad ipsum ordinantur,
diversimode disponi oportet, ut ei deserviant secundum utrumque
statum: cibus enim et vestimentum aliter praeparantur puero, et aliter
viro. Ostensum est autem supra quod creatura corporalis ordinatur ad
rationalem naturam quasi ad finem. Oportet igitur quod homine
accipiente ultimam perfectionem per resurrectionem, creatura corporalis
diversum statum accipiat, et secundum hoc dicitur innovari mundus,
homine resurgente, secundum illud, Apoc. XXI, 1: vidi caelum
novum et terram novam; et Isaiae LXV, 17: ecce ego creo caelos
novos et terram novam.
|
|