|
Considerandum tamen est, quod diversa genera creaturarum corporalium
secundum diversam rationem ad hominem ordinantur. Manifestum est enim
quod plantae et animalia deserviunt homini in auxilium infirmitatis
ipsius, dum ex eis habet victum et vestitum et vehiculum et huiusmodi,
quibus infirmitas humana sustentatur. In statu tamen ultimo per
resurrectionem tolletur ab homine omnis infirmitas talis: neque enim
indigebunt ulterius homines cibis ad vescendum, cum sint
incorruptibiles, ut supra ostensum est; neque vestimentis ad
operiendum, utpote qui claritate gloriae vestientur; neque animalibus
ad vehiculum, quibus agilitas aderit; neque aliquibus remediis ad
sanitatem conservandam, utpote qui impassibiles erunt. Igitur
huiusmodi corporeas creaturas, scilicet plantas et animalia et alia
huiusmodi corpora mixta, conveniens est in statu illius ultimae
consummationis non remanere. Quatuor vero elementa, scilicet ignis,
aer et aqua et terra, ordinantur ad hominem non solum quantum ad usum
corporalis vitae, sed etiam quantum ad constitutionem corporis eius:
nam corpus humanum ex elementis constitutum est. Sic igitur
essentialem ordinem habent elementa ad corpus humanum. Unde homine
consummato in corpore et anima, conveniens est ut etiam elementa
remaneant, sed in meliorem dispositionem mutata. Corpora vero
caelestia quantum ad sui substantiam neque in usu corruptibilis vitae ab
homine assumuntur, neque corporis humani substantiam intrant,
deserviunt tamen homini inquantum ex eorum specie et magnitudine
excellentiam sui creatoris demonstrant: unde frequenter in Scripturis
homo movetur ad considerandum caelestia corpora, ut ex eis adducatur in
reverentiam divinam, ut patet Isai. XL, 26: levate in excelsum
oculos vestros, et videte quis creavit haec. Et quamvis in statu
perfectionis illius homo ex creaturis sensibilibus in Dei notitiam non
adducatur, cum Deum videat in se ipso, tamen delectabile est et
iucundum etiam cognoscenti causam, considerare qualiter eius similitudo
resplendeat in effectu: unde et sanctis cedet ad gaudium considerare
refulgentiam divinae bonitatis in corporibus, et praecipue in
caelestibus, quae aliis praeeminere videntur. Habent etiam corpora
caelestia essentialem quodammodo ordinem ad corpus humanum secundum
rationem causae agentis, sicut elementa rationem causae materialis.
Homo enim generat hominem et sol: unde et hac ratione convenit etiam
corpora caelestia remanere. Non solum ex comparatione ad hominem, sed
etiam ex praedictis corporearum creaturarum naturis idem apparet. Quod
enim secundum nihil sui est incorruptibile, non debet remanere in illo
incorruptionis statu. Corpora quidem caelestia incorruptibilia sunt
secundum totum et partem; elementa vero secundum totum, sed non
secundum partem; homo vero secundum partem, scilicet animam
rationalem, sed non secundum totum, quia compositum per mortem
dissolvitur; animalia vero et plantae et omnia corpora mixta neque
secundum totum neque secundum partem incorruptibilia sunt.
Convenienter igitur in illo ultimo incorruptionis statu remanebunt
quidem homines et elementa et corpora caelestia, non autem alia
animalia, neque plantae, aut corpora mixta. Rationabiliter etiam
idem apparet ex ratione universi. Cum enim homo pars sit universi
corporei, in ultima hominis consummatione necesse est universum
corporeum remanere: non enim videtur esse pars perfecta, si fuerit
sine toto. Universum autem corporeum remanere non potest nisi partes
essentiales eius remaneant. Sunt autem partes eius essentiales corpora
caelestia et elementa, utpote ex quibus tota mundi machina consistit;
cetera vero ad integritatem corporei universi pertinere non videntur,
sed magis ad quendam ornatum et decorem ipsius, qui competit statui
mutabilitatis, secundum quod ex corpore caelesti ut agente, et
elementis ut materialibus, generantur animalia et plantae et corpora
mineralia. In statu autem ultimae consummationis alius ornatus
elementis attribuetur qui deceat incorruptionis statum. Remanebunt
igitur in illo statu homines, elementa et corpora caelestia, non autem
animalia et plantae et corpora mineralia.
|
|