|
Sed cum corpora caelestia continue moveri videantur, potest alicui
videri quod si eorum substantia maneat, quod tunc et in illo
consummationis statu moveantur. Et quidem si ea ratione motus
corporibus caelestibus adesset qua ratione adest elementis,
rationabilis esset sermo. Motus enim elementalis gravibus vel levibus
adest propter eorum perfectionem consequendam. Tendunt enim suo motu
naturali in proprium locum sibi convenientem, ubi melius est eis esse:
unde in illo ultimo consummationis statu unumquodque elementum et
quaecumque pars eius in suo proprio loco erit. Sed hoc de motu
corporum caelestium dici non potest, cum corpus caeleste nullo loco
obtento quiescat, sed sicut naturaliter movetur ad quodcumque ubi, ita
et naturaliter discedit ab eo. Sic ergo non deperit aliquid a
corporibus caelestibus, si motus eis auferatur, ex quo motus eis non
inest ut ipsa perficiantur. Ridiculum etiam est dicere, quod sicut
corpus leve per suam naturam movetur sursum, ita corpus caeleste per
suam naturam circulariter moveatur sicut per activum principium.
Manifestum est enim quod natura semper intendit ad unum: unde illud
quod ex sui ratione unitati repugnat, non potest esse finis ultimus
naturae. Motus autem unitati repugnat, inquantum id quod movetur,
alio et alio modo se habet dum movetur. Natura igitur non producit
motum propter se ipsum, sed causat motum intendens terminum motus,
sicut natura levis intendit locum sursum in ascensu, et sic de aliis.
Cum igitur circularis caelestis corporis motus non sit ad aliquod ubi
determinatum, non potest dici quod motus circularis corporis principium
activum sit natura, sicut est principium motus gravium et levium.
Unde manente eadem natura corporum caelestium, nihil prohibet ipsa
quiescere, licet ignem impossibile est quiescere extra proprium locum
existentem, dummodo remaneat eadem natura ipsius. Dicitur tamen motus
caelestis corporis naturalis, non propter principium activum motus,
sed propter ipsum mobile, quod habet aptitudinem ut sic moveatur.
Relinquitur ergo quod motus corporis caelestis sit ab aliquo
intellectu. Sed cum intellectus non moveat nisi ex intentione finis,
considerare oportet quis sit finis motus corporum caelestium. Non
autem potest dici quod ipse motus sit finis: motus enim cum sit via ad
perfectionem, non habet rationem finis, sed magis eius quod est ad
finem. Similiter etiam non potest dici quod renovatio situum sit
terminus motus caelestis corporis, ut scilicet propter hoc caeleste
corpus moveatur, ut omne ubi ad quod est in potentia, adipiscatur in
actu, quia hoc infinitum est, infinitum autem repugnat rationi finis.
Oportet igitur hinc considerare finem motus caeli. Manifestum est
enim quod omne corpus motum ab intellectu est instrumentum ipsius.
Finis autem motus instrumenti est forma a principali agente concepta,
quae per motum instrumenti in actum reducitur. Forma autem divini
intellectus, quam per motum caeli complet, est perfectio rerum per
viam generationis et corruptionis. Generationis autem et corruptionis
ultimus finis est nobilissima forma, quae est anima humana, cuius
ultimus finis est vita aeterna, ut supra ostensum est. Est igitur
ultimus finis motus caeli multiplicatio hominum producendorum ad vitam
aeternam. Haec autem multitudo non potest esse infinita: nam intentio
cuiuslibet intellectus stat in aliquo finito. Completo igitur numero
hominum ad vitam aeternam producendorum, et eis in vita aeterna
constitutis, motus caeli cessabit, sicut motus cuiuslibet instrumenti
cessat postquam fuerit opus perfectum. Cessante autem motu caeli
cessabit per consequens motus in inferioribus corporibus, nisi solum
motus qui erit ab anima in hominibus: et sic totum universum corporeum
habebit aliam dispositionem et formam, secundum illud I Corinth.
VII, 31: praeterit figura huius mundi.
|
|