|
Considerandum est autem, quod si est determinata via perveniendi ad
aliquem finem, illum consequi non possunt qui per contrariam viam
incedunt, aut a via recta deficiunt. Non enim sanatur aeger, si
contrariis utatur, quae medicus prohibet, nisi forte per accidens.
Est autem determinata via perveniendi ad felicitatem, per virtutem
scilicet. Non enim consequitur aliquid finem suum, nisi quod sibi
proprium est bene operando: neque enim planta fructum faceret, si
naturalis operationis modus non servaretur in ipsa; neque cursor
perveniret ad bravium, aut miles ad palmam, nisi uterque secundum
proprium officium operaretur. Recte autem operari hominem propriam
operationem est operari ipsum secundum virtutem: nam virtus
uniuscuiusque rei est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum
reddit, ut dicitur II Ethic. Cum igitur ultimus finis hominis sit
vita aeterna, de qua dictum est, non omnes ad eam perveniunt, sed
soli qui secundum virtutem operantur. Praeterea. Est ostensum supra
sub divina providentia contineri non solum naturalia, sed etiam res
humanas, non in universali tantum, sed etiam in singulari. Ad eum
autem qui singularium hominum curam habet, pertinet praemia virtuti
reddere et poenas peccato: quia poena est medicina culpae et ordinativa
ipsius, ut supra habitum est. Virtutis autem praemium felicitas est,
quae ex bonitate divina homini datur. Pertinet ergo ad Deum his qui
contra virtutem agunt, non felicitatem, sed contrarium in poenam
reddere, scilicet extremam miseriam.
|
|