|
Considerare autem oportet, quod contrariorum contrarii sunt effectus.
Operationi autem secundum virtutem contraria est operatio secundum
malitiam. Oportet igitur quod miseria, ad quam per operationem
malitiae pervenitur, contraria sit felicitati, quam meretur operatio
virtutis. Contraria autem sunt unius generis. Cum igitur felicitas
ultima, ad quam pervenitur per operationem virtutis, non sit aliquod
bonum huius vitae, sed post hanc vitam, ut ex supra dictis patet,
consequens est ut ultima miseria, ad quam malitia perducit, sit
aliquod malum post hanc vitam. Praeterea. Omnia bona vel mala huius
vitae inveniuntur ad aliquid ordinari. Bona enim exteriora, et etiam
bona corporalia organice deserviunt ad virtutem, quae est directe via
perveniendi ad beatitudinem apud eos qui praedictis rebus bene utuntur;
sicut et apud eos qui male eis utuntur, sunt instrumenta malitiae, per
quam ad miseriam pervenitur, et similiter mala his opposita, ut puta
infirmitas, paupertas et huiusmodi, quibusdam sunt ad profectum
virtutis, aliis autem ad malitiae augmentum, secundum quod eis
diversimode utuntur. Quod autem ordinatur ad aliud, non est ultimus
finis, quia neque ultimum praemium neque poena. Non igitur ultima
felicitas, neque ultima miseria in bonis vel malis huius vitae
consistit.
|
|