|
Quia igitur miseria, ad quam ducit malitia, contrariatur felicitati,
ad quam ducit virtus, oportet ea quae ad miseriam pertinent, sumere
per oppositum eorum quae de felicitate sunt dicta. Dictum est autem
superius quod ultima hominis felicitas, quantum ad intellectum quidem,
consistit in plena Dei visione, quantum ad affectum vero in hoc quod
voluntas hominis in prima bonitate sit immobiliter firmata. Erit
igitur extrema miseria hominis in hoc quod intellectus totaliter divino
lumine privetur, et affectus a Dei bonitate obstinate avertatur: et
haec est praecipua miseria damnatorum, quae vocatur poena damni.
Considerandum tamen est, quod, ut ex supradictis patet, malum non
potest totaliter excludere bonum, cum omne malum in aliquo bono
fundetur. Miseria igitur quamvis felicitati, quae ab omni malo erit
immunis, opponatur, oportet tamen quod in bono naturae fundetur.
Bonum autem intellectualis naturae in hoc consistit quod intellectus
respiciat verum, et voluntas tendat in bonum. Omne autem verum et
omne bonum derivatur a primo et summo bono, quod Deus est. Unde
oportet quod intellectus hominis in illa extrema miseria constituti,
aliquam Dei cognitionem habeat, et aliquam Dei dilectionem; secundum
scilicet quod est principium naturalium perfectionum, quae est
naturalis dilectio, non autem secundum quod in se ipso est, neque
secundum quod est principium virtutum, seu etiam gratiarum, et
quorumcumque bonorum quibus intellectualis natura ab ipso perficitur,
quae est perfectio virtutis et gloriae. Nec tamen homines in tali
miseria constituti, libero arbitrio carent, quamvis habeant voluntatem
immobiliter firmatam in malo, sicut nec beati, licet habeant
voluntatem firmatam in bono. Libertas enim arbitrii proprie ad
electionem se extendit, electio autem est eorum quae sunt ad finem,
ultimus autem finis naturaliter appetitur ab unoquoque: unde omnes
homines ex hoc quod sunt intellectuales, appetunt naturaliter
felicitatem tanquam ultimum finem, et adeo immobiliter, quod nullus
potest velle fieri miser. Nec hoc libertati repugnat arbitrii, quae
non se extendit nisi ad ea quae sunt ad finem. Quod autem in hoc
particulari hic homo ultimam suam felicitatem, ille autem in illo
ponat, non convenit huic aut illi inquantum est homo, cum in tali
aestimatione et appetitu homines differant, sed unicuique hoc competit
secundum quod est in se aliqualis. Dico autem aliqualem, secundum
aliquam passionem vel habitum: unde si transmutetur, aliud ei optimum
videbitur. Et hoc maxime patet in his qui ex passione appetunt aliquid
ut optimum, cessante autem passione, ut irae, vel concupiscentiae,
non similiter iudicant illud bonum, ut prius. Habitus autem
permanentiores sunt, unde firmius perseverant in his quae ex habitu
prosequuntur. Tamen quandiu habitus mutari potest, etiam appetitus et
aestimatio hominis de ultimo fine mutatur. Hoc autem convenit tantum
hominibus in hac vita, in qua sunt in statu mutabilitatis: anima enim
post hanc vitam intransmutabilis est secundum alterationem, quia
huiusmodi transmutatio non competit ei nisi per accidens secundum
aliquam transmutationem factam circa corpus. Resumpto vero corpore non
sequetur ipsa mutatio corporis, sed potius e converso. Nunc enim
anima infunditur corpori seminato, et ideo convenienter transmutationes
corporis sequitur; tunc vero corpus unietur animae praeexistenti, unde
totaliter sequetur eius conditiones. Anima igitur quemcumque finem
sibi ultimum praestituisse invenitur in statu mortis, in eo fine
perpetuo permanebit, appetens illud ut optimum, sive sit bonum sive
sit malum, secundum illud Eccle. XI, v. 3: si ceciderit lignum
ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi
erit. Sic igitur post hanc vitam qui boni in morte inveniuntur,
habebunt perpetuo voluntatem firmatam in bono, qui autem mali tunc
invenientur, erunt perpetuo obstinati in malo.
|
|