|
Ex hoc autem considerari potest, quod peccata mortalia post hanc vitam
non dimittuntur, venialia vero dimittuntur. Nam peccata mortalia sunt
per aversionem a fine ultimo, circa quem homo immobiliter firmatur post
mortem, ut dictum est, peccata vero venialia non respiciunt ultimum
finem, sed viam ad finem ultimum. Sed si voluntas malorum post mortem
obstinate firmatur in malo, semper appetent ut optimum quod prius
appetierunt. Non ergo dolebunt se peccasse: nullus enim dolet se
prosecutum esse quod aestimat esse optimum. Sed sciendum est, quod
damnati ad ultimam miseriam, ea quae appetierant ut optima, habere
post mortem non poterunt: non enim ibi dabitur luxuriosis facultas
luxuriandi, aut invidis facultas offendendi et impediendi alios, et
idem est de singulis vitiis. Cognoscent autem, eos qui secundum
virtutem vixerunt, se obtinere quod appetierant ut optimum. Dolent
ergo mali quia peccata commiserunt, non propter hoc quia peccata eis
displiceant, quia etiam tunc mallent peccata illa committere, si
facultas daretur, quam Deum habere; sed propter hoc quod illud quod
elegerunt, habere non possunt, et illud quod respuerunt, possent
habere. Sic igitur et voluntas eorum perpetuo manebit obstinata in
malo, et tamen gravissime dolebunt de culpa commissa, et de gloria
amissa: et hic dolor vocatur remorsus conscientiae, qui metaphorice in
Scripturis vermis nominatur, secundum illud Isaiae ult. 24:
vermis eorum non morietur.
|
|