|
Sicut autem in sanctis beatitudo animae quodammodo ad corpora
derivatur, ut supra dictum est, ita etiam miseria animae derivabitur
ad corpora damnatorum: hoc tamen observato, quod sicut miseria bonum
naturae non excludit ab anima, ita nec etiam a corpore. Erunt igitur
corpora damnatorum integra in sui natura, non tamen illas conditiones
habebunt quae pertinent ad gloriam beatorum: non enim erunt subtilia et
impassibilia, sed magis in sua grossitie et passibilitate remanebunt,
et augebuntur in eis; non erunt agilia, sed vix ab anima portabilia;
non erunt clara, sed obscura, ut obscuritas animae in corporibus
demonstretur, secundum illud Isaiae XIII, 8: facies combustae
vultus eorum.
|
|