|
Sciendum tamen est, quod licet damnatorum corpora passibilia sint
futura, non tamen corrumpentur, quamvis hoc esse videatur contra
rationem eorum quae nunc experimur, nam passio magis facta abiicit a
substantia. Erit tamen tunc duplex ratio quare passio in perpetuum
continuata passibilia corpora non corrumpet. Prima quidem quia
cessante motu caeli, ut supra dictum est, necesse est omnem mutationem
naturae cessare. Non igitur aliquod alterari poterit alteratione
naturae, sed solum alteratione animae. Dico autem alterationem
naturae, sicut cum aliquid ex calido fit frigidum, vel qualitercumque
variatur secundum naturale esse qualitatum. Alterationem autem animae
dico, sicut cum aliquid recipit qualitatem non secundum esse ipsius
spirituale, sicut pupilla non recipit formam coloris ut sit colorata,
sed ut colorem sentiat. Sic igitur et corpora damnatorum patientur ab
igne, vel a quocumque alio corporeo, non ut alterentur ad speciem vel
qualitatem ignis, sed ut sentiant excellentias qualitatum eius: et hoc
erit afflictivum, inquantum huiusmodi excellentiae contrariantur
harmoniae, in qua consistit et delectantur sensus; non tamen erit
corruptivum, quia spiritualis receptio formarum naturam corporis non
transmutat, nisi forte per accidens. Secunda ratio erit ex parte
animae, ad cuius perpetuitatem corpus trahetur divina virtute: unde
anima damnati, inquantum est forma et natura talis corporis, dabit ei
esse perpetuum; non tamen dabit ei ut pati non possit, propter suam
imperfectionem. Sic igitur semper patiuntur illa corpora, non tamen
corrumpuntur.
|
|