|
Sic igitur secundum praedicta patet quod tam felicitas quam miseria
principaliter consistit in anima; secundario autem et per quamdam
derivationem in corpore. Non igitur felicitas vel miseria animae
dependet ex felicitate vel miseria corporis, sed magis e converso.
Cum igitur post mortem animae remaneant ante resumptionem corporum,
quaedam quidem cum merito beatitudinis, quaedam autem cum merito
miseriae, manifestum est quod etiam ante resumptionem, animae
quorumdam praedicta felicitate potiuntur, secundum illud apostoli II
Corinth. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius
habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non
manufactam, sed aeternam in caelis; et infra: audemus autem, et
bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes
esse ad dominum. Quorumdam vero animae in miseria vivent, secundum
illud Luc. XVI, 22: mortuus est dives, et sepultus in
Inferno.
|
|