|
Considerandum tamen est, quod sanctarum animarum felicitas, in solis
bonis spiritualibus erit, poena vero animarum damnatarum ante
resurrectionem non solum erit in malis spiritualibus, ut aliqui
putaverunt, sed etiam poenas corporeas sustinebunt. Cuius
diversitatis ratio est, quia animae sanctorum dum in hoc mundo fuerunt
corporibus unitae, suum ordinem servaverunt, se rebus corporalibus non
subiiciendo, sed soli Deo, in cuius fruitione tota eorum felicitas
consistit, non autem in aliquibus corporalibus bonis; malorum autem
animae, naturae ordine non servato, se per affectum rebus corporalibus
subdiderunt, divina et spiritualia contemnentes. Unde consequens est
ut puniantur non solum ex privatione spiritualium bonorum, sed etiam
per hoc quod rebus corporalibus subdantur. Et ideo si qua in
Scripturis sacris inveniantur quae sanctis animabus corporalium bonorum
retributionem promittant, mystice sunt exponenda, secundum quod in
praedictis Scripturis spiritualia sub corporalium similitudine
designari solent. Quae vero animabus damnatorum praenuntiant poenas
corporeas, utpote quod ab igne Inferni cruciabuntur, sunt secundum
litteram intelligenda.
|
|