|
Hinc etiam considerari potest ipsum esse infinitum, non privative
quidem secundum quod infinitum est passio quantitatis, prout scilicet
infinitum dicitur quod est natum habere finem ratione sui generis, sed
non habet; sed negative, prout infinitum dicitur quod nullo modo
finitur. Nullus enim actus invenitur finiri nisi per potentiam, quae
est vis receptiva: invenimus enim formas limitari secundum potentiam
materiae. Si igitur primum movens est actus absque potentiae
permixtione, quia non est forma alicuius corporis, nec virtus in
corpore, necessarium est ipsum infinitum esse. Hoc etiam ipse ordo
qui in rebus invenitur, demonstrat: nam quanto aliqua in entibus sunt
sublimiora, tanto suo modo maiora inveniuntur. Inter elementa enim
quae sunt superiora, maiora quantitative inveniuntur, sicut etiam in
simplicitate; quod eorum generatio demonstrat, cum multiplicata
proportione ignis ex aere generetur, aer ex aqua, aqua autem ex
terra. Corpus autem caeleste manifeste apparet totam quantitatem
elementorum excedere. Oportet igitur id quod inter omnia entia primum
est, et eo non potest esse aliud prius, infinitae quantitatis suo modo
existere. Nec mirum, si id quod est simplex, et corporea quantitate
caret, infinitum ponatur, et sua immensitate omnem corporis
quantitatem excedere, cum intellectus noster, qui est incorporeus et
simplex, omnium corporum quantitatem vi suae cognitionis excedat, et
omnia circumplectatur. Multo igitur magis id quod est omnium primum,
sua immensitate universa excedit, omnia complectens.
|
|