|
Ne autem alicui absurdum videatur, animam a corpore separatam ab igne
corporeo pati, considerandum est, non esse contra naturam spiritualis
substantiae alligari corpori. Hoc enim et per naturam fit, sicut
patet in unione animae ad corpus, et per magicas artes, per quas
aliquis spiritus imaginibus aut anulis, aut aliquibus huiusmodi
alligatur. Hoc igitur ex divina virtute fieri potest ut aliquae
spirituales substantiae, quamvis secundum suam naturam sint super omnia
corporalia elevatae, aliquibus corporibus alligentur, utputa igni
infernali, non ita quod ipsum vivificent, sed quod eo quodammodo
adstringantur: et hoc ipsum considerandum a spirituali substantia,
quod scilicet creaturae infimae quodammodo subditur, ei est
afflictivum. Inquantum igitur huiusmodi consideratio est spiritualis
substantiae afflictiva, verificatur quod dicitur, quod anima eo ipso
quod se aspicit cremari crematur; et iterum quod ille ignis spiritualis
sit, nam immediatum affligens est ignis apprehensus ut alligans.
Inquantum vero ignis cui alligatur, corporeus est, sic verificatur
quod dicitur a Gregorio, quod anima non solum videndo, sed etiam
experiendo ignem patitur. Et quia ignis ille non ex sua natura, sed
ex virtute divina habet quod spiritualem substantiam alligare possit,
convenienter dicitur a quibusdam, quod ignis ille agit in animam ut
instrumentum divinae iustitiae vindicantis, non quidem ita quod agat in
spiritualem substantiam, sicut agit in corpora calefaciendo,
desiccando, dissolvendo, sed alligando, ut dictum est. Et quia
proximum afflictivum spiritualis substantiae, est apprehensio ignis
alligantis in poenam, manifeste perpendi potest, quod afflictio non
cessat, etiam si ad horam dispensative contingat spiritualem
substantiam igne non ligari, sicut aliquis qui esset ad perpetua
vincula damnatus, ex hoc continuam afflictionem non minus sentiret,
etiam si ad horam a vinculis solveretur.
|
|