|
Licet autem aliquae animae statim cum a corporibus absolvuntur,
beatitudinem aeternam consequantur, ut dictum est, aliquae tamen ab
hac consecutione retardantur ad tempus. Contingit enim quandoque
aliquos pro peccatis commissis, de quibus tamen finaliter poenitent,
poenitentiam non implevisse in hac vita. Et quia ordo divinae
iustitiae habet ut pro culpis poenae reddantur, oportet dicere, quod
post hanc vitam animae poenam exsolvunt quam in hoc mundo non
exsolverunt: non autem ita quod ad ultimam miseriam damnatorum
deveniant, cum per poenitentiam ad statum caritatis sint reductae, per
quam Deo sicut ultimo fini adhaeserunt, per quod vitam aeternam
meruerunt: unde relinquitur post hanc vitam esse quasdam purgatorias
poenas, quibus poenitentiae implentur non impletae.
|
|