|
Non autem est contra rationem divinae iustitiae ut aliquis poenam
perpetuam patiatur, quia nec secundum leges humanas hoc exigitur ut
poena commensuretur culpae in tempore. Nam pro peccato adulterii vel
homicidii, quod in tempore brevi committitur, lex humana infert
quandoque perpetuum exilium, aut etiam mortem, per quae aliquis in
perpetuum a societate civitatis excluditur: et quod exilium non in
perpetuum duret, hoc per accidens contingit, quia vita hominis non est
perpetua, sed intentio iudicis ad hoc esse videtur ut eum, sicut
potest, perpetuo puniat. Unde etiam non est iniustum, si pro
momentaneo peccato et temporali Deus aeternam poenam infert.
Similiter etiam considerandum est, quod peccatori poena aeterna
infertur, quem de peccato non poenitet, et sic in ipso usque ad mortem
perdurat. Et quia in suo aeterno peccat, rationabiliter a Deo in
aeternum punitur. Habet etiam et quodlibet peccatum contra Deum
commissum quandam infinitatem ex parte Dei, contra quem committitur.
Manifestum est enim quod quanto maior persona est contra quam
peccatur, tanto peccatum est gravius, sicut qui dat alapam militi,
gravius reputatur quam si daret rustico, et adhuc multo gravius si
principi vel regi. Et sic cum Deus sit infinite magnus, offensa
contra ipsum commissa est quodammodo infinita, unde et aliqualiter
poena infinita ei debetur. Non autem potest esse poena infinita
intensive, quia nihil creatum sic infinitum esse potest. Unde
relinquitur quod peccato mortali debetur poena infinita duratione.
Item. Ei qui corrigi potest, poena temporalis infertur ad eius
correctionem vel purgationem. Si igitur aliquis a peccato corrigi non
potest, sed voluntas eius obstinate firmata est in peccato, sicut
supra de damnatis dictum est, eius poena terminari non debet.
|
|