|
Quia vero homo in natura intellectuali cum Angelis convenit, in
quibus etiam potest esse peccatum, sicut et in hominibus, ut supra
dictum est, quaecumque dicta sunt de poena vel gloria animarum,
intelligenda etiam sunt de gloria bonorum et poena malorum Angelorum.
Hoc tamen solum inter homines et Angelos differt, quod confirmationem
voluntatis in bono et obstinationem in malo, animae quidem humanae
habent cum a corpore separantur, sicut supra dictum est, Angeli vero
quando primo cum voluntate deliberata sibi finem praestituerunt vel
Deum vel aliquid creatum, et ex tunc beati vel miseri facti sunt. In
animabus enim humanis mutabilitas esse potest non solum ex libertate
voluntatis, sed etiam ex mutabilitate corporis, in Angelis vero ex
sola libertate arbitrii. Et ideo Angeli ex prima electione
immutabilitatem consequuntur, animae vero non nisi cum fuerint a
corporibus exutae. Ad ostendendum igitur remunerationem bonorum, in
symbolo fidei dicitur, vitam aeternam: quae quidem non est
intelligenda aeterna solum propter durationem, sed magis propter
aeternitatis fruitionem. Sed quia circa hoc etiam alia multa credenda
occurrunt quae dicta sunt de poenis damnatorum et de finali statu
mundi, ut omnia hic comprehenderentur, in symbolo patrum positum est:
vitam futuri saeculi: futurum enim saeculum omnia huiusmodi
comprehendit.
|
|