|
Quia vero, sicut in principio dictum est, Christiana fides circa duo
praecipue versatur, scilicet circa divinitatem Trinitatis, et circa
humanitatem Christi, praemissis his quae ad divinitatem pertinent et
effectus eius, considerandum restat de his quae pertinent ad
humanitatem Christi. Et quia, ut dicit apostolus, I ad Timoth.
I, 15: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos
facere, praemittendum videtur quomodo humanum genus in peccatum
incidit, ut sic evidentius agnoscatur quomodo per Christi humanitatem
homines a peccatis liberantur.
|
|