|
Sicut supra dictum est, homo in sui conditione taliter institutus fuit
a Deo, ut corpus omnino esset animae subiectum: rursumque inter
partes animae, inferiores vires rationi absque repugnantia
subiicerentur, et ipsa ratio hominis esset Deo subiecta. Ex hoc
autem quod corpus erat animae subiectum, contingebat quod nulla passio
in corpore posset accidere quae dominio animae super corpus repugnaret,
unde nec mors nec infirmitas in homine locum habebat. Ex subiectione
vero inferiorum virium ad rationem erat in homine omnimoda mentis
tranquillitas, quia ratio humana nullis inordinatis passionibus
turbabatur. Ex hoc vero quod voluntas hominis erat Deo subiecta,
homo referebat omnia in Deum sicut in ultimum finem, in quo eius
iustitia et innocentia consistebat. Horum autem trium ultimum erat
causa aliorum. Non enim hoc erat ex natura corporis, si eius
componentia considerentur, quod in eo dissolutio sive quaecumque passio
vitae repugnans locum non haberet, cum esset ex contrariis elementis
compositum. Similiter etiam non erat ex natura animae quod vires etiam
sensibiles absque repugnantia rationi subiicerentur, cum vires
sensibiles naturaliter moveantur in ea quae sunt delectabilia secundum
sensum, quae multoties rectae rationi repugnant. Erat igitur hoc ex
virtute superiori, scilicet Dei, qui sicut animam rationabilem
corpori coniunxit, omnem proportionem corporis et corporearum
virtutum, cuiusmodi sunt vires sensibiles, transcendentem, ita dedit
animae rationali virtutem ut supra conditionem corporis ipsum continere
posset et vires sensibiles, secundum quod rationali animae competebat.
Ut igitur ratio inferiora sub se firmiter contineret, oportebat quod
ipsa firmiter sub Deo contineretur, a quo virtutem praedictam habebat
supra conditionem naturae. Fuit ergo homo sic institutus ut nisi ratio
eius subduceretur a Deo, neque corpus eius subduci poterat a nutu
animae, neque vires sensibiles a rectitudine rationis: unde quaedam
immortalis vita et impassibilis erat, quia scilicet nec mori nec pati
poterat, si non peccaret. Peccare vero poterat voluntate eius nondum
confirmata per adeptionem ultimi finis, et sub hoc eventu poterat mori
et pati. Et in hoc differt impassibilitas et immortalitas quam primus
homo habuit, ab ea quam in resurrectione sancti habebunt, qui nunquam
poterunt nec pati nec mori, voluntate eorum omnino confirmata in
Deum, sicut supra dictum est. Differebat etiam quoad aliud, quia
post resurrectionem homines nec cibis nec venereis utentur, primus
autem homo sic conditus fuit ut necesse haberet vitam cibis sustentare,
et ei incumberet generationi operam dare, ut genus humanum
multiplicaretur ex uno. Unde duo praecepta accepit in sui conditione.
Ad primum pertinet quod ei dictum est: de omni ligno quod est in
Paradiso comede; ad secundum quod ei dictum est: crescite et
multiplicamini, et replete terram.
|
|