|
Hic autem hominis tam ordinatus status, originalis iustitia
nominatur, per quam et ipse suo superiori subditus erat, et ei omnia
inferiora subiiciebantur, secundum quod de eo dictum est: et praesit
piscibus maris et volatilibus caeli: et inter partes eius etiam
inferior absque repugnantia superiori subdebatur. Qui quidem status
primo homini fuit concessus non ut cuidam personae singulari, sed ut
primo humanae naturae principio, ita quod per ipsum simul cum natura
humana traduceretur in posteros. Et quia unicuique debetur locus
secundum convenientiam suae conditionis, homo sic ordinate institutus
positus est in loco temperatissimo et delicioso, ut non solum
interiorum molestiarum, sed etiam aliorum exteriorum omnis ei vexatio
tolleretur.
|
|