|
Quia vero praedictus status hominis ex hoc dependebat quod humana
voluntas Deo subiiceretur, ut homo statim a principio assuefieret ad
Dei voluntatem sequendam, proposuit Deus homini quaedam praecepta,
ut scilicet ex omnibus aliis lignis Paradisi vesceretur, prohibens sub
mortis comminatione ne de ligno scientiae boni et mali vesceretur,
cuius quidem ligni esus non ideo prohibitus est quia secundum se malus
esset, sed ut homo saltem in hoc modico aliquid observaret ea sola
ratione quia esset a Deo praeceptum: unde praedicti ligni esus factus
est malus, quia prohibitus. Dicebatur autem lignum illud scientiae
boni et mali, non quia haberet virtutem scientiae causativam, sed
propter eventum sequentem, quia scilicet homo per eius esum experimento
didicit quid intersit inter obedientiae bonum et inobedientiae malum.
|
|