|
Diabolus igitur, qui iam peccaverat, videns hominem taliter
institutum ut ad perpetuam felicitatem pervenire posset, a qua ipse
deciderat, et nihilominus posset peccare, conatus est a rectitudine
iustitiae abducere, aggrediens hominem ex parte debiliori, tentans
feminam, in qua minus vigebat sapientiae donum vel lumen: et ut in
transgressionem praecepti facilius inclinaret, exclusit mendaciter
metum mortis, et ei illa promisit quae homo naturaliter appetit,
scilicet vitationem ignorantiae, dicens: aperientur oculi vestri, et
excellentiam dignitatis, dicens: scientes bonum et malum. Homo enim
ex parte intellectus naturaliter fugit ignorantiam, et scientiam
appetit; ex parte vero voluntatis, quae naturaliter libera est,
appetit celsitudinem et perfectionem, ut nulli, vel quanto paucioribus
potest, subdatur.
|
|