|
Ex persuasione autem mulieris peccatum usque ad virum pervenit, qui
tamen, ut apostolus dicit, non est seductus ut mulier, in hoc
scilicet quod crederet verbis Diaboli contra Deum loquentis. Non
enim in eius mente cadere poterat, Deum mendaciter aliquid comminatum
esse, neque inutiliter a re utili prohibuisse. Allectus tamen fuit
promissione Diaboli, excellentiam et scientiam indebite appetendo.
Ex quibus cum voluntas eius a rectitudine iustitiae discessisset,
uxori suae morem gerere volens, in transgressione divini praecepti eam
secutus est, edendo de fructu ligni vetiti.
|
|