|
Quia igitur dicti status tam ordinata integritas tota causabatur ex
subiectione humanae voluntatis ad Deum, consequens fuit ut subducta
humana voluntate a subiectione divina, deperiret illa perfecta
subiectio inferiorum virium ad rationem et corporis ad animam: unde
consecutum est ut homo sentiret in inferiori appetitu sensibili,
concupiscentiae et irae et ceterarum passionum inordinatos motus non
secundum ordinem rationis, sed magis ei repugnantes, et eam plerumque
obnubilantes, et quasi perturbantes: et haec est repugnantia carnis ad
spiritum, de qua Scriptura loquitur. Nam quia appetitus sensitivus,
sicut et ceterae sensitivae vires, per instrumentum corporeum
operatur, ratio autem absque aliquo organo corporali, convenienter
quod ad appetitum sensitivum pertinet, carni imputatur; quod vero ad
rationem, spiritui, secundum quod spirituales substantiae dici solent
quae sunt a corporibus separatae.
|
|