|
Consecuti sunt in homine per consequens multi alii defectus.
Abundantibus enim in appetitu inferiori inordinatis motibus passionum,
simul etiam et in ratione deficiente lumine sapientiae, quo divinitus
illustrabatur voluntas dum erat Deo subiecta, per consequens affectum
suum rebus sensibilibus subdidit, in quibus oberrans a Deo
multipliciter peccavit, et ulterius immundis spiritibus se subdidit per
quos credidit in huiusmodi rebus agendis acquirendis sibi auxilium
praestari, et sic in humano genere idolatria et diversa peccatorum
genera processerunt: et quo magis in his homo corruptus fuit, eo
amplius a cognitione et desiderio bonorum spiritualium et divinorum
recessit.
|
|