|
Et quia praedictum originalis iustitiae bonum sic humano generi in
primo parente divinitus attributum fuit, ut tamen per ipsum derivaretur
in posteros, remota autem causa removetur effectus, consequens fuit ut
primo homine praedicto bono per proprium peccatum privato, omnes
posteri privarentur, et sic de cetero, scilicet post peccatum primi
parentis, omnes absque originali iustitia et cum defectibus
consequentibus sunt exorti. Nec hoc est contra ordinem iustitiae,
quasi Deo puniente in filiis quod primus parens deliquit, quia ista
poena non est nisi subtractio eorum quae supernaturaliter primo homini
divinitus sunt concessa, per ipsum in alios derivanda: unde aliis non
debebantur, nisi quatenus per primum parentem in eos erant transitura.
Sicut si rex det feudum militi, transiturum per ipsum ad heredes, si
miles contra regem peccat, ut feudum mereatur amittere, non potest
postmodum ad eius heredes devenire: unde iuste privantur posteri per
culpam parentis.
|
|