|
Sed remanet quaestio magis urgens: utrum defectus originalis iustitiae
in his qui ex primo parente prodierunt, rationem culpae possit habere.
Hoc enim ad rationem culpae pertinere videtur, sicut supra dictum
est, ut malum quod culpabile dicitur, sit in potestate eius cui
imputatur in culpam. Nullus enim culpatur de eo quod non est in eo
facere vel non facere. Non est autem in potestate eius qui nascitur,
ut cum originali iustitia nascatur, vel sine ea: unde videtur quod
talis defectus rationem culpae habere non possit. Sed haec quaestio de
facili solvitur, si distinguatur inter personam et naturam. Sicut
enim in una persona multa sunt membra, ita in una humana natura multae
sunt personae, ut participatione speciei multi homines intelligantur
quasi unus homo, ut Porphyrius dicit. Est autem hoc advertendum in
peccato unius hominis, quod diversis membris diversa peccata
exercentur, nec requiritur ad rationem culpae quod singula peccata sint
voluntaria voluntate membrorum quibus exercentur, sed voluntate eius
quod est in homine principale, scilicet intellectivae partis. Non
enim potest manus non percutere aut pes non ambulare voluntate iubente.
Per hunc igitur modum defectus originalis iustitiae est peccatum
naturae, inquantum derivatur ex inordinata voluntate primi principii in
natura humana, scilicet primi parentis, et sic est voluntarium habito
respectu ad naturam, voluntate scilicet primi principii naturae, et
sic transit in omnes qui ab ipso naturam humanam accipiunt, quasi in
quaedam membra ipsius, et propter hoc dicitur originale peccatum, quia
per originem a primo parente in posteros derivatur: unde cum alia
peccata, scilicet actualia, immediate respiciant personam peccantem,
hoc peccatum directe respicit naturam. Nam primus parens suo peccato
infecit naturam, et natura infecta inficit personam filiorum, qui
ipsam a primo parente suscipiunt.
|
|