|
Nec tamen oportet quod omnia peccata alia vel primi parentis, vel
etiam ceterorum, traducantur in posteros, quia primum peccatum primi
parentis sustulit donum totum quod supernaturaliter erat collatum in
humana natura personae primi parentis, et sic dicitur corrupisse vel
infecisse naturam: unde peccata consequentia non inveniunt aliquid
huiusmodi quod possint subtrahere a tota natura humana, sed auferunt ab
homine aut diminuunt aliquod bonum particulare, scilicet personale,
nec corrumpunt naturam, nisi inquantum pertinet ad hanc vel illam
personam. Homo autem non generat sibi similem in persona, sed in
natura: et ideo non traducitur a parente in posteros peccatum quod
vitiat personam, sed primum peccatum quod vitiavit naturam.
|
|