|
Quamvis autem peccatum primi parentis totam humanam naturam infecerit,
non tamen potuit per eius poenitentiam vel quodcumque eius meritum tota
natura reparari. Manifestum est enim quod poenitentia Adae, vel
quodcumque aliud eius meritum, fuit actus singularis personae, actus
autem alicuius individui non potest in totam naturam speciei. Causae
enim quae possunt in totam speciem, sunt causae aequivocae, et non
univocae. Sol enim est causa generationis in tota specie humana, sed
homo est causa generationis huius hominis. Singulare ergo meritum
Adae, vel cuiuscumque puri hominis, sufficiens esse non poterat ad
totam naturam reintegrandam. Quod autem per actum singularem primi
hominis tota natura est vitiata, per accidens est consecutum,
inquantum eo privato innocentiae statu, per ipsum in alios derivari non
potuit. Et quamvis per poenitentiam redierit ad gratiam, non tamen
redire potuit ad pristinam innocentiam, cui divinitus praedictum
originalis iustitiae donum concessum erat. Similiter etiam manifestum
est quod praedictus originalis iustitiae status fuit quoddam speciale
donum gratiae, gratia autem meritis non acquiritur, sed gratis a Deo
datur. Sicut igitur primus homo a principio originalem iustitiam non
ex merito habuit, sed ex divino dono, ita etiam, et multo minus,
post peccatum eam mereri potuit poenitendo, vel quodcumque aliud opus
agendo.
|
|