|
Oportebat autem quod humana natura praedicto modo infecta, ex divina
providentia repararetur. Non enim poterat ad perfectam beatitudinem
pervenire, nisi tali infectione remota: quia beatitudo cum sit
perfectum bonum, nullum defectum patitur, et maxime defectum peccati,
quod aliquo modo virtuti opponitur, quae est via in ipsam, ut dictum
est. Et sic cum homo propter beatitudinem factus sit, quia ipsa est
ultimus eius finis, sequeretur quod opus Dei in tam nobili creatura
frustraretur, quod reputat inconveniens Psalmista, cum dicit,
Psal. LXXXVIII, v. 48: nunquid enim vane constituisti
omnes filios hominum? Sic igitur oportebat humanam naturam reparari.
Praeterea. Bonitas divina excedit potentiam creaturae ad bonum.
Patet autem ex supra dictis quod talis est hominis conditio quandiu in
hac mortali vita vivit, quod sicut nec confirmatur in bono
immobiliter, ita nec immobiliter obstinatur in malo. Pertinet igitur
hoc ad conditionem humanae naturae ut ab infectione peccati possit
purgari. Non fuit igitur conveniens quod divina bonitas hanc potentiam
totaliter dimitteret vacuam, quod fuisset, si ei reparationis remedium
non procurasset.
|
|