|
Fides autem praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in
futuro beatos facit. Unde et apostolus dicit quod est substantia
sperandarum rerum: quasi iam in nobis sperandas res, idest futuram
beatitudinem, per modum cuiusdam inchoationis subsistere faciens.
Illam autem beatificantem cognitionem circa duo cognita dominus
consistere docuit, scilicet circa divinitatem Trinitatis, et
humanitatem Christi; unde ad patrem loquens, dicit: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Iesum
Christum. Circa haec ergo duo tota fidei cognitio versatur: scilicet
circa divinitatem Trinitatis, et humanitatem Christi. Nec mirum:
quia Christi humanitas via est qua ad divinitatem pervenitur. Oportet
igitur et in via viam cognoscere, per quam possit perveniri ad finem;
et in patria Dei gratiarum actio sufficiens non esset, nisi viae, per
quam salvati sunt, cognitionem haberent. Hinc est quod dominus
discipulis dixit: et quo ego vado scitis, et viam scitis. Circa
divinitatem vero tria cognosci oportet. Primo quidem essentiae
unitatem, secundo personarum Trinitatem, tertio divinitatis
effectus.
|
|