|
Quamvis autem infinitum quod in quantitatibus invenitur, imperfectum
sit, tamen quod Deus infinitus dicitur, summam perfectionem in ipso
demonstrat. Infinitum enim quod est in quantitatibus ad materiam
pertinet, prout fine privatur. Imperfectio autem accidit rei secundum
quod materia sub privatione invenitur; perfectio autem omnis ex forma
est. Cum igitur Deus ex hoc infinitus sit quod tantum forma vel actus
est, nullam materiae vel potentialitatis permixtionem habens, sua
infinitas ad summam perfectionem ipsius pertinet. Hoc etiam ex rebus
aliis considerari potest. Nam licet in uno et eodem, quod de
imperfecto ad perfectum perducitur, prius sit aliquid imperfectum quam
perfectum, sicut prius est puer quam vir, tamen oportet quod omne
imperfectum a perfecto trahat originem: non enim oritur puer nisi ex
viro, nec semen nisi ex animali vel planta. Illud igitur quod est
naturaliter omnibus prius, omnia movens, oportet omnibus perfectius
esse.
|
|