|
Ostensum est autem quod neque per Adam neque per aliquem alium hominem
purum poterat reparari: tum quia nullus singularis homo praeeminebat
toti naturae, tum quia nullus purus homo potest esse gratiae causa.
Eadem ergo ratione nec per Angelum potuit reparari, quia nec Angelus
potest esse gratiae causa, nec etiam praemium hominis quantum ad
ultimam beatitudinem perfectam, ad quam oportebat hominem revocari,
quia in ea sunt pares. Relinquitur igitur quod per solum Deum talis
reparatio fieri poterat. Sed si Deus hominem sola sua voluntate et
virtute reparasset, non servaretur divinae iustitiae ordo, secundum
quam exigitur satisfactio pro peccato. In Deo autem satisfactio non
cadit, sicut nec meritum, hoc enim est sub alio existentis. Sic
igitur neque Deo competebat satisfacere pro peccato totius naturae
humanae, nec purus homo poterat, ut ostensum est. Conveniens igitur
fuit Deum hominem fieri, ut sic unus et idem esset qui et reparare et
satisfacere posset. Et hanc causam divinae incarnationis assignat
apostolus, I Tim. I, 15: Christus Iesus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere.
|
|