|
Sunt tamen et aliae rationes incarnationis divinae. Quia enim homo a
spiritualibus recesserat, et totum se rebus corporalibus dederat, ex
quibus in Deum per se ipsum redire non poterat, divina sapientia,
quae hominem fecerat, per naturam corpoream assumptam hominem in
corporalibus iacentem visitavit, ut per sui corporis mysteria eum ad
spiritualia revocaret. Fuit etiam necessarium humano generi ut Deus
homo fieret, ad demonstrandum naturae humanae dignitatem, ut sic homo
neque Daemonibus subderetur, neque corporalibus rebus. Simul etiam
per hoc quod Deus homo fieri voluit, manifeste ostendit immensitatem
sui amoris, ut ex hoc iam homines Deo subderentur non propter metum
mortis, quam primus homo contempsit, sed per caritatis affectum.
Datur etiam per hoc homini quoddam exemplum illius beatae unionis qua
intellectus creatus increato spiritui intelligendo unietur. Non enim
restat incredibile quin intellectus creaturae Deo uniri possit, eius
essentiam videndo, ex quo Deus homini unitus est, naturam eius
assumendo. Perficitur etiam per hoc quodammodo totius operis divini
universitas, dum homo, qui est ultimo creatus, circulo quodam in suum
redit principium, ipsi rerum principio per opus incarnationis unitus.
|
|