|
Hoc autem divinae incarnationis mysterium Photinus, quantum in se
est, evacuavit. Nam Ebionem et Cerinthum et Paulum Samosatenum
sequens, dominum Iesum Christum fuisse purum hominem asseruit, nec
ante Mariam virginem extitisse, sed quod per beatae vitae meritum, et
patientiam mortis, gloriam divinitatis promeruit, ut sic Deus
diceretur non per naturam, sed per adoptionis gratiam. Sic igitur non
esset facta unio Dei et hominis, sed homo esset per gratiam
deificatus, quod non singulare est Christo, sed commune omnibus
sanctis, quamvis in hac gratia aliqui excellentiores aliis habeantur.
Hic autem error auctoritatibus divinae Scripturae contradicit.
Dicitur enim Ioan. I, 1: in principio erat verbum; et postea
subdit: verbum caro factum est. Verbum ergo quod erat in principio
apud Deum, carnem assumpsit, non autem homo, qui ante fuerat, per
gratiam adoptionis deificatus. Item dominus dicit Ioan. VI,
38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
eius qui misit me. Secundum autem Photini errorem non conveniret
Christo descendisse, sed solum ascendisse, cum tamen apostolus
dicat, Ephes. IV, 9: quod autem ascendit, quid est nisi quia et
descendit primum in inferiores partes terrae? Ex quo manifeste datur
intelligi, quod in Christo non haberet locum ascensio, nisi descensio
praecessisset.
|
|