|
Hoc igitur volens declinare Nestorius, partim quidem a Photini
errore discessit, quia posuit Christum filium Dei non solum per
adoptionis gratiam, sed per naturam divinam, in qua patri extitit
coaeternus; partim vero cum Photino concordat, dicens, filium Dei
non sic esse unitum homini ut una persona fieret Dei et hominis, sed
per solam inhabitationem in ipso, et sic homo ille, sicut secundum
Photinum per solam gratiam Deus dicitur, sic et secundum Nestorium
Dei filius dicitur, non quia ipse vere sit Deus, sed propter filii
Dei inhabitationem in ipso, quae est per gratiam. Hic autem error
auctoritati sacrae Scripturae repugnat. Hanc enim unionem Dei et
hominis apostolus exinanitionem nominat, dicens, Philip. II, 6,
de filio Dei: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est
esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens. Non est autem exinanitio Dei quod creaturam rationalem
inhabitet per gratiam, alioquin et pater et spiritus sanctus
exinanirentur, quia et ipsi creaturam rationalem per gratiam
inhabitant, dicente domino de se et de patre, Ioan. XIV, 23:
ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, et apostolo de
spiritu sancto, I Cor. III, 16: spiritus Dei habitat in
vobis. Item non conveniret homini illi voces divinitatis emittere, si
personaliter Deus non esset. Praesumtuosissime ergo dixisset: ego et
pater unum sumus: et: antequam Abraham fieret, ego sum. Ego enim
personam loquentis demonstrat: homo autem erat qui loquebatur. Est
igitur persona eadem Dei et hominis. Ad hos ergo errores
excludendos, in symbolo tam apostolorum quam patrum, facta mentione de
persona filii, subditur: qui conceptus est de spiritu sancto, natus,
passus, mortuus et resurrexit. Non enim ea quae sunt hominis, de
filio Dei praedicarentur, nisi eadem esset persona filii Dei et
hominis, quia quae uni personae conveniunt, non ex hoc ipso de altera
praedicantur: sicut quae conveniunt Paulo, non ex hoc ipso
praedicantur de Petro.
|
|