|
Ut ergo unitatem Dei et hominis confiterentur quidam haeretici in
partem contrariam diverterunt, dicentes, Dei et hominis esse unam non
solum personam, sed etiam naturam. Cuius quidem erroris principium
fuit ab Ario, qui ut ea quae in Scripturis dicuntur de Christo,
quibus ostenditur minor patre, non nisi ad ipsum Dei filium possent
referri secundum assumentem naturam, posuit in Christo non aliam
animam esse quam Dei verbum, quod dixit corpori Christi fuisse pro
anima: ut sic cum dicit: pater maior me est, vel cum orasse legitur,
aut tristatus, ad ipsam naturam filii Dei sit referendum. Hoc autem
posito, sequitur quod unio filii Dei ad hominem facta sit non solum in
persona, sed etiam in natura. Manifestum est enim quod ex anima et
corpore constituitur unitas humanae naturae. Et huius quidem
positionis falsitas quantum ad id quod filium minorem patre asserit,
supra est declarata, cum ostendimus filium patri aequalem. Quantum
vero ad id quod dicit, verbum Dei in Christo fuisse pro anima, huius
erroris ex praemissis falsitas ostendi potest. Ostensum est enim
supra, animam corpori uniri ut formam, Deum autem impossibile est
formam corporis esse, sicut supra ostensum est. Et ne forte Arius
hoc diceret de summo Deo patre intelligendum, idem et de Angelis
ostendi potest, quod secundum naturam corpori non possunt uniri per
modum formae, cum sint secundum naturam suam a corporibus separati.
Multo igitur minus filius Dei, per quem facti sunt Angeli, ut etiam
Arius confitetur, corporis forma esse potest. Praeterea. Filius
Dei etiam si sit creatura, ut Arius mentitur, tamen secundum ipsum
in beatitudine praecedit omnes spiritus creatos. Est autem tanta
Angelorum beatitudo, quod tristitiam habere non possunt. Non enim
esset vera et plena felicitas, si aliquid eorum votis deficeret: est
enim de ratione beatitudinis ut sit finale et perfectum bonum totaliter
appetitum quietans. Multo igitur minus Dei filius tristari potest aut
timere secundum suam naturam. Legitur autem tristatus, cum dicitur:
coepit Iesus pavere et taedere, et moestus esse; et ipse etiam suam
tristitiam profitetur, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem.
Manifestum est autem tristitiam non esse corporis, sed alicuius
apprehensivae substantiae. Oportet igitur praeter verbum et corpus in
Christo aliam fuisse substantiam quae tristitiam pati posset, et hanc
dicimus animam. Rursus. Si Christus propterea assumpsit quae nostra
sunt, ut nos a peccatis mundaret, magis autem necessarium erat nobis
mundari secundum animam, a qua origo peccati processerat, et quae est
subiectum peccati: non igitur corpus assumpsit sine anima, sed quia
principalius animam, et corpus cum anima.
|
|