|
Ex quo etiam excluditur error Apollinaris, qui primo quidem Arium
secutus, in Christo non aliam animam esse posuit quam Dei verbum.
Sed quia non sequebatur Arium in hoc quod filium Dei diceret
creaturam, multa autem dicuntur de Christo quae nec corpori attribui
possunt, nec creatori convenire, ut tristitia, timor et huiusmodi,
coactus tandem fuit ponere quidem aliquam animam in Christo, quae
corpus sensificaret, et quae harum passionum posset esse subiectum,
quae tamen ratione et intellectu carebat, ipsum autem verbum homini
Christo pro intellectu et ratione fuisse. Hoc autem multipliciter
falsum esse ostenditur. Primo quidem, quia hoc est contra naturae
rationem ut anima non rationalis sit forma hominis, cum tamen formam
corporis habeat. Nihil autem monstruosum et innaturale in Christi
incarnatione fuisse putandum est. Secundo, quia fuisset contra
incarnationis finem, qui est reparatio humanae naturae, quae quidem
principalius indiget reparari quantum ad intellectivam partem, quae
particeps peccati esse potest. Unde praecipue conveniens fuit ut
intellectivam hominis partem assumeret. Dicitur etiam Christus
admiratus fuisse, admirari autem non est nisi animae rationalis, Deo
vero omnino convenire non potest. Sicut igitur tristitia cogit in
Christo ponere animam sensitivam, sic admiratio cogit ponere in
Christo partem animae intellectivam.
|
|