|
Hos autem quantum ad aliquid Eutyches secutus est. Posuit enim unam
naturam fuisse Dei et hominis post incarnationem, non tamen posuit
quod Christo deesset vel anima vel intellectus, vel aliquid eorum quae
ad integritatem spectant naturae. Sed et huius opinionis falsitas
manifeste apparet. Divina enim natura in se perfecta et incommutabilis
est. Natura enim quae in se perfecta est, cum altera non potest in
unam naturam convenire, nisi vel ipsa convertatur in alteram, sicut
cibus in cibatum, vel alterum convertatur in ipsum, sicut in ignem
ligna; vel utrumque transmutetur in tertium, sicut elementa in corpus
mixtum. Haec autem omnia removet divina immutabilitas. Non enim
immutabile est neque quod in alterum convertitur, neque in quod alterum
converti potest. Cum ergo natura divina in se sit perfecta, nullo
modo potest esse quod simul cum aliqua natura in unam naturam
conveniat. Rursum. Si quis rerum ordinem consideret, additio
maioris perfectionis variat naturae speciem: alterius enim speciei est
quod est et vivit tantum, ut planta, quam quod est tantum. Quod
autem est et vivit et sentit, ut animal, est alterius speciei quam
quod est et vivit tantum, ut planta. Item quod est, vivit, sentit
et intelligit, ut homo, est alterius speciei quam quod est, vivit et
sentit tantum, ut animal brutum. Si igitur illa una natura quae
ponitur esse Christi, supra haec omnia habuit quod divinum est,
consequens est quod illa natura alterius fuerit speciei a natura
humana, sicut natura humana a natura bruti animalis. Neque Christus
igitur fuit homo eiusdem speciei: quod falsum esse ostenditur ex hoc
quod ab hominibus secundum carnem progenitus fuit, sicut Matthaeus
ostendit in principio Evangelii sui dicens: liber generationis Iesu
Christi, filii David, filii Abraham.
|
|