|
Sicut autem Photinus evacuavit incarnationis mysterium, divinam
naturam a Christo auferendo, sic Manichaeus auferendo humanam. Quia
enim ponebat totam creaturam corpoream a Diabolo fuisse creatam, nec
erat conveniens ut boni Dei filius assumeret Diaboli creaturam, ideo
posuit Christum non habuisse veram carnem, sed phantasticam tantum,
et omnia quae in Evangelio de Christo narrantur ad humanam naturam
pertinentia, in phantasia, et non in veritate facta fuisse asserebat.
Haec autem positio manifeste sacrae Scripturae contradicit, quae
Christum asserit de virgine natum, circumcisum, esuriisse, comedisse
et alia pertulisse quae pertinent ad humanae carnis naturam. Falsa
igitur esset Evangeliorum Scriptura, haec narrans de Christo.
Rursus. Ipse Christus de se dicit Ioan. XVIII, 37: in hoc
natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam
veritati. Non fuisset autem veritatis testis, sed magis falsitatis,
si in se demonstrasset quod non erat: praesertim cum praedixerit se
passurum quae sine vera carne pati non potuisset, scilicet quod
traderetur in manus hominum, quod conspueretur, flagellaretur,
crucifigeretur. Dicere ergo Christum veram carnem non habuisse, nec
huiusmodi in veritate, sed solum in phantasia eum fuisse perpessum,
est Christo imponere falsitatem. Adhuc. Veram opinionem a cordibus
hominum removere, est hominis fallacis. Christus autem hanc opinionem
a cordibus discipulorum removit. Cum enim post resurrectionem
discipulis apparuit qui eum spiritum vel phantasma esse existimabant,
ad huiusmodi suspicionem de cordibus eorum tollendam, dixit: palpate,
et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere; et in alio loco, cum supra mare ambularet, existimantibus eum
discipulis esse phantasma, et ob hoc eis in timore constitutis,
dominus dixit: ego sum, nolite timere. Si igitur haec opinio vera
est, necesse est dicere Christum fuisse fallacem. Christus autem
veritas est, ut ipse de se dicit. Haec opinio igitur est falsa.
|
|