|
Valentinus autem etsi verum corpus Christum habuisse confiteretur,
dicebat tamen eum carnem non assumpsisse de virgine, sed attulisse
corpus de caelo formatum, quod transivit per virginem, nihil ex ea
accipiens, sicut aqua transit per canalem. Hoc etiam veritati
Scripturae contradicit. Dicit enim apostolus, Rom. I, 3: qui
factus est ei ex semine David secundum carnem, et ad Gal. IV,
4, dicit: misit Deus filium suum unigenitum factum ex muliere.
Matthaeus autem I, 16, dicit: et Iacob genuit Ioseph virum
Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus, et postmodum
eam eius matrem nominat subdens: cum esset desponsata mater eius Maria
Ioseph. Haec autem vera non essent, si Christus de virgine carnem
non assumpsisset. Falsum est igitur quod corpus caeleste attulerit.
Sed quod apostolus I ad Corinth. XV, 47, dicit: secundus homo
de caelo caelestis, intelligendum est quod de caelo descendit secundum
divinitatem, non autem secundum substantiam corporis. Adhuc. Nulla
ratio esset quare corpus de caelo afferens Dei filius, uterum virginis
introisset, si ex ea nil assumeret, sed magis videretur esse fictio
quaedam, dum ex utero matris egrediens demonstraret se ab ea accepisse
carnem quam non acceperat. Cum igitur omnis falsitas a Christo sit
aliena, simpliciter confitendum est, quod Christus sic processit ex
utero virginis quod ex ea carnem accepit.
|
|