|
Ex praemissis igitur colligere possumus, quod in Christo secundum
veritatem Catholicae fidei fuit verum corpus nostrae naturae, vera
anima rationalis, et simul cum hoc perfecta deitas. Hae autem tres
substantiae in unam personam conveniunt, non autem in unam naturam.
Ad cuius etiam veritatis expositionem aliqui per quasdam vias erroneas
processerunt. Considerantes enim quidam, quod omne quod advenit
alicui post esse completum, accidentaliter ei adiungitur, ut homini
vestis, posuerunt quod humanitas accidentali unione fuerit in persona
filii divinitati coniuncta, ita scilicet quod natura assumpta se
haberet ad personam filii Dei sicut vestis ad hominem. Ad cuius
confirmationem inducebant quod apostolus dicit ad Philip. de
Christo, quod habitu inventus est ut homo. Rursus considerabant quod
ex unione animae et corporis efficitur individuum quoddam rationalis
naturae, quod nominatur persona. Si igitur anima in Christo fuisset
corpori unita, videre non poterant quin sequeretur quod ex tali unione
constitueretur persona. Sequeretur ergo in Christo duas esse
personas, scilicet personam assumentem, et personam assumptam: in
homine enim induto non sunt duae personae, quia indumentum rationem
personae non habet. Si autem vestis esset persona, sequeretur in
homine vestito duas esse personas. Ad hoc igitur excludendum,
posuerunt quidam animam Christi unitam nunquam fuisse corpori, sed
quod persona filii Dei animam et corpus separatim assumpsit. Sed haec
opinio dum unum inconveniens vitare nititur, incidit in maius.
Sequitur enim ex necessitate, quod Christus non fuerit verus homo.
Veritas enim humanae naturae requirit animae et corporis unionem, nam
homo est qui ex utroque componitur. Sequeretur etiam quod Christi non
fuerit vera caro, nec aliquod membrum eius habuit veritatem. Remota
enim anima non est oculus, aut manus, aut caro et os, nisi
aequivoce, sicut pictus aut lapideus. Sequeretur etiam quod Christus
vere mortuus non fuerit. Mors enim est privatio vitae. Manifestum
est enim quod divinitatis vita per mortem privari non potuit, corpus
autem vivum esse non potuit, si ei anima coniuncta non fuit.
Sequeretur etiam ulterius quod Christi corpus sentire non potuit, non
enim sentit corpus nisi per animam sibi coniunctam. Adhuc autem haec
opinio in errorem Nestorii relabitur, quem tamen declinare intendit.
In hoc enim erravit Nestorius, quod posuit verbum Dei homini
Christo fuisse unitum secundum inhabitationem gratiae, ita quod verbum
Dei fuerit in illo homine sicut in templo suo. Nihil autem refert
dicere, quantum ad propositum pertinet, quod verbum est in homine
sicut in templo, et quod natura humana verbo adveniat ut vestimentum
vestito: nisi quod in tantum haec opinio est deterior, quia Christum
verum hominem confiteri non potest. Est igitur haec opinio non
immerito condemnata. Adhuc autem homo vestitus non potest esse persona
vestis aut indumenti, nec aliquo modo dici potest quod sit in specie
indumenti. Si igitur filius Dei humanam naturam ut vestimentum
assumpsit, nullo modo dici poterit persona humanae naturae, nec etiam
dici poterit quod filius Dei sit eiusdem speciei cum aliis hominibus,
de quo tamen apostolus dicit quod est in similitudinem hominum factus.
Unde patet hanc opinionem esse totaliter evitandam.
|
|