|
Unde etiam apparet quod omnes perfectiones in quibuscumque rebus
inventas, necesse est originaliter et superabundanter in Deo esse.
Nam omne quod movet aliquid ad perfectionem, prius habet in se
perfectionem ad quam movet, sicut magister prius habet in se doctrinam
quam aliis tradit. Cum igitur Deus sit primum movens, et omnia alia
immoveat in suas perfectiones, necesse est omnes perfectiones rerum in
ipso praeexistere superabundanter. Item. Omne quod habet aliquam
perfectionem, si alia perfectio ei desit, est limitatum sub aliquo
genere vel specie: nam per formam, quae est perfectio rei, quaelibet
res in genere, vel specie collocatur. Quod autem est sub specie et
genere constitutum, non potest esse infinitae essentiae: nam oportet
quod ultima differentia per quam in specie ponitur, terminet eius
essentiam; unde et ratio speciem notificans, definitio vel finis
dicitur. Si ergo divina essentia infinita est, impossibile est quod
alicuius tantum generis vel speciei perfectionem habeat, et aliis
privetur, sed oportet quod omnium generum vel specierum perfectiones in
ipso existant.
|
|